- CUSPIS
- CUSPISproprie hastae ferrum, Graece αἰχμὴ, item ςτυράκιον, in una parte acutum, cui hastile vel hastae lignum immissum erat. Hant in occludendis foribus βαλάνου vicem aliquando usumque praebuisse, scribit alicubi Thucydides laudatus Polluci. Ο῾ δὲ Θουκυδίδης ςτυρακίῳ ἀκοντίου ἀντὶ βαλάνου ἔφη κεχρῆςθαι τινὰ εἰς τὸν μοχλὸν. Nempe uti hoc ferrum concavum erat, ut hastili indueretur: sic clavis demissa in βάλανον sese induebat, eamque ab imo sursum trahebat, quemadmodum hastae lignum cuspidi immittitur. Qua de re vide supra in voce Balanus. Apud sueton. Iulio, c. 62. ubi de proelio ad Dyrrhachium, Aquilifer moranti cuspide comminatus est: hastilis, quô aquilae gestabantur, pars est posterior mucronata, quâ terrae infigebatur. Vide Casubon. ibi. Pro ipsa hasta, apud Poetas, passim. Hinc Statius, l. 10. Theb. v. 210.----- ----- vade eia, ulciscere ferrôNos saltem dixit. meque haec ad limina visusDuspide sublatâ totôque impellere curru.Claudianus de Minerva, l. 2. Papl. Proserp. v. 19.Et Pandionias quae cuspide temperat arces etc.Tingi consuevisse Cuspides in proeliis olim, ut nocentiores essent, Plinius tradit, venenô, quod inde dorycnion dictum, l. 21. c. 31. de Strychno, Hoc est venenum, quod innocentissimi Auctores simpliciter dorycnion appellavêre, ab eo quod cuspides in proeliis tingerentur illô passim nocente. Vide Plut. Opusc. περὶ ἀοργησίας, et infra ubi de Sagittis, item Veneno.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.